Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[276]
accedebat ordo rerum
plenus artis, actio liberalis totumque dicendi placidum et
sanum genus. Quod si est optimum suaviter dicere, nihil
est quod melius hoc quaerendum putes. Sed cum a nobis
[p. 1083]
paulo ante dictum sit tria videri esse quae orator efficere
deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret: duo summe
tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum
qui audirent devinciret1 voluptate; aberat tertia illa laus,
qua permoveret atque2 incitaret animos, quam plurimum
pollere diximus; nec erat ulla vis atque contentio: sive
consilio, quod eos, quorum altior oratio actioque esset
ardentior, furere atque bacchari arbitraretur, sive quod
natura non esset ita factus sive quod non consuesset sive
quod non nosset3. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat,
afuit; si opus erat, defuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.